Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 25
Unproofread scanNot analysed yet
ut certe non existimem quenquam si haec minutatim concidisset, deinde tanquam sortes in urnam coniecisset, magis conturbare potuisse. Sileo eiusdem, caetera quidem docti uiri, sed in hac re paulominus diligentis, ineptias: quibus me moderari oportuit, aut omnem laboris existimationem abijcere. Veruntamen haec omnia eruditorum magis, quàm nostro iudicio fecimus, quorum consilio nondum poenitet me paruisse. Potius doleo, non praecisius Graeculam leuitatem compressisse. Omnia quae non inscribuntur Accessionis nomine, ex Aeliano sunt: nam Accessiones confecimus partim ex omnibus Graecis autoribus, nondum conuersis, qui post Aristotelem scripserunt: partim non pauca ipsi experti sumus, quae omnia adiunximus.