Latin
BYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 273
Unproofread scanNot analysed yet
Orsuum uestigia tam perparum apparentia aspis Mimprimit, ut indicia uix acri oculorum acie deprehendantur. Cur uero sint tam obscura, ignotaque, causam hanc esse audio: Ipsius uenenum ad transmittendum per acutum, mirabilique celeritate ad intima transitionem faciens. Cum enim haec ipsa morsum effecit, uenenum non eminet &apparet, sed sub cutem subiens, intra meatus bene penitus subest, atque sic ad intima delabitur, ut nihil exter atque emineat. Quare ab Octauianis Cleopatrae mors non facile oculis comprehensa est, nisi tandem sero admodum ex duobus punctis difficilibus ad uidendum animaduersis, mortis obscura significatio deprehensa est. Cùm tamen secus Aspidis morsus uestigia manifesto appareant his qui historiam horum animalium tenent. CAP. XXII. De morsu Aspidis. Iperae, &aliarum serpentium morsus non carent Vremedio, ex hisque fieri potiones atque unguenta percipio, cantionesque quorundam illitum uenenum mitigauerunt: solum aspidis morsum non curari posse, esseque omni medicina robustiorem. Dignum hoc ani ial odio ob redundantiam mali: at fera scclestior, &quae minus uitari possit, foemina uenefica, qualem fuisse Medeam, &Circen audimus: nam aspidum uenena &morsus opera sunt: illarum autem uenena uel solo tactu necare feruntur.