Latin
BYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 274
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Pompeius Rufus Romae aedilitium munus obiret quinquatrijs, ut solet in Romano foro fieri, circulator alijs permultis, qui eandem quam is ipse artem factitarent, circumstantibus, ad suam ipsius ostentandam sapientiam, simulque ex artificio suo specimen dandum, aspidem ad prachium admouit, &ex impresso morsu malum exfugit. Cum postea non aquam quam sibi praeparauerat exorbuisset, quòd ea esset subducta, ex insidijs nimirum uas fuerat euersum, ueneno non exhausto atque eiecto, secundo pòst die sine doloris sensu cum sensim &pedetentim pernicie ueneni illapsa, eius os caeteraque membra extabuissent, uita priuatus est.