Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 293
Unproofread scanNot analysed yet
JOn hic antiquorum testimonio mihi erit opus, quae ipse uidi explicabo Cum uir quispiam La certum magnum &opimum comprehendisset, atque aereo stilo excaecauisset, eundemque in fictilem ollam, recentem utrinque eatenus exiguis foraminibus pertusam, ut neque spirare fera prohiberetur, neque tamen exitum haberet, conclusisset: &simul terram roscidam, &herbam, cuius nomen non explicauit, imposuisset: ac deinde ferreo annulo, cui inesset gagates lapis, in quo lacertus incisus erat, nonem signa impressisset, quorum quotidie unum deleret: post ubi nono signo sublato ollam reclusisset, lacertum uidi, oculorum usu recuperato, clarius quàm ante excaecationem aspicere. De Lacertis Indiae. CAP. LX. DOlycletus maximos ait lacertos in India, tum ualde