Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 293-2
Unproofread scanNot analysed yet
uario colore, nasci: ut pellis floridis quibusdam picturis maxime distincta, &ad tactum mollis, &tenera sit. In Arabia Lacerti ad duorum cubitorum magnitudinem accedunt. De Salamandra. CAP. LXI. X animalibus tametsi Salamandra non est quae ex Ligni nascuntur, quales sunt Pyrigoni: contra tamen hunc ire audet, contraque illius flammam ueniens, tanquàm aduersus hostem quendam, sic eam expugnare aggreditur. Cuius rei testimonium fabri, quorum opera atque artificium igne nititur, afferunt: nam quandiu eis ex flammae splendore ignis flagrare eorumque artem fabrilem adiuuare uidetur, huiusmodi animal magna securitate ipsi negligunt. Cum autem ignis euanescit, ac restinguitur, frustraque folles flant, hoc sibi IX.