Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
mis sensibus, ac faeilitate ad eas disciplinas assequendas, quę ad discendum difficiles sunt uel homini ipsi, nedum tam ingenti ferae, &quae aliâs tantopere animo agresti esset, duroque aduersus omnem pertractationem. Enimucro ad numerum saltare, tibiae auditione demulceri, cursum tardare ad soni tarditatem, seque remittere ad remissionem tibiae: rursus cum acute sonans impellit, festinare, discere assequi perfecte clephantus solitus est. Neque uero natura modò illum summa ex omnibus animalibus magnitudine ornauit, sed &disciplina mansuetum, &tractabilem edidit. Elephanto ad morum mansuetudinem &facilitatem erudito, nihil mitius, nihil ad id quod uolumus obtemperantius est. Cum Tiberij Caesaris nepos Germanicus gladiator: spectaculum edidit, plures iam grandes utriusque sexus elephanti Romae erant, è quibus alij plerique generati extiterunt, quorum artus interea dum committebantur, &confirmabantur, &membra infirma conglutinaban tur, peritus uir ad pertrectandos eorum sensus, animosque, nunc eos disciplina mansuetiori, nunc terroris &mirificae uerberationis plena excipiens, erudiebat.