Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 31
Unproofread scanNot analysed yet
Primum enim eos maxima lenitudine &mollitudine, cibos nimirum illecebris, &uarietate suauium inuitamen torum refertos indulgens, ad disciplinam informabat, ut si quid esset agreste, expelleret, ex feritate ad mansuetudinem, &quasi ad humanitatem quandam transformaret: sicque eis moderabatur, ut feritate expulsa, disciplinis &musicę studio operam darent, tympano rum sono nihil exterrerentur, pedum ingredientium strepitum, cantumque miscellaneum ferrent, eos praeterea exercebat ad non formidandam hominum multitudinem. Illa uero uirilis disciplina, non ad grauem pla garum ictum excandescere, coactos membrum aliquod ad saltandum flectere, non rabiose (cum essent maxi mo robore pręditi) incitari. Cum magister elephanto rum spectaculum edidit, ij tempore suo spccimen dederunt, se recte institutos esse, illumque in seipsis crudien dis non operam perdidisse ostenderunt: nam duodecim numero theatrum ingressi, composito gradu incedebant, ac roto corpore diffluebant, tanto ornatu, nimirum stolis saltatorijs induti, solaque magistri signifi catione uocis ordinatim instructi, ut ferunt, gradieban tur, Ac uero rursus, si illis hoc imperaretur, in orbem saltabant, eundemque orbem ad imperantis uocem repetebant, atque nunc flores pauimentum ornabant spar gentes, nunc modeste pedibus terram pulsantes mulica moderatam saltationem una consensione obibant.