Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 301
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem signa sunt magnitudinis si illius uertex extra aquam paululum eminet, non obscura significatio est, beluam ingentem esse: quòd si dorsum bene emineat extra summam aquam, non tanta est: nam minores quia leuiores sint, idcirco altius eminent. Piscatores huic robustissimum hamum ad catenam ferream all gatum proijciunt: haec ut escam uidet, nulla cunctatione interposita, effreni auiditate eam appetit, atque statim ferro eius guttur transfigitur, cuius dolore ncitata, catenam exedere &conficere conatur: quod ipsum postquam diu multumque conata est, acerrimis doloribus affecta, in pel agi profundum demergitur, atque omnem funem, huic relaxant, quòd nullis uiribus humanis retrahi possit, &facili exagitata fera nauem cum remigibus in profundum retraheret: simul &los utres uenti plenos ex funibus appensos beluae mare subeunti obijciunt: Illa uulneris dolore stimulata, non utres contemnit, imò uel maxime reluctantes &summam aquam semper appetentes, in altitudinem maris deprimere conatur. Cum autem peruenit ad imam maris sedem defatigata quiescit, ingentes fluctus anhelans: at enim quiescere cupientem utres non permittunt: sese in sublime efferentes: Itaque contra hos renouat atque instaurat pugnam, &iterum ac sepius frustra utres detrahit, nam hi sursum uersus subuolant. Illa uero grauiter dolens, rursus profundum petit, &modò alieno impulsu, modò sua sponte trahitur, &tantopere furit, ut existimes sub fluctibus Boream sta pulari: tandem in summo mari fluitantem, alij hastis, alij tridentibus, alij securibus caedunt, &multa uerberatione expugnatam, in littus expellunt, atque eijciunt.