Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 302
Unproofread scanNot analysed yet
De Tritonibus. CAP. IX. T si non admodum explicatam rationem ad deEmonstrandam Tritonum formam piscatores afferre posse dicuntur, magna tamen fama est in sernione hominum sanè multorum, cete quaedam à capite ad medium corporis humanam speciem, similitudinemque gerentia in mari nasci. Demostratus in libris quos de piscatu conscripsit, conditum Tritonem in oppido anagra spectatum fuisse, caetera quidem, sicut idem ait, fictis &pictis similem: eius uero caput, quòd ueustate obscuratum esset, &euanuisset, non facile intelligentia comprehendi &percipi potuisse: sed ad so lam tactionem illius squammas asperas &duras dilapsas fuisse. Idemque affert, quempiam ex magistratibus Graeciae, qui sortitione facta annuum magistratum gerunt, cum eius naturam exquirere experirique uellet, paulum quiddam de corio detraxisse, atque in succensum ignem iniccisse, idque ambustum in circumstantium nares teterrimum odorem immisisse: Neque uero, quemadmodum inquit, terrenum ne an marinum esset animal coniectura assequi poteramus. Gillij De Tritonibus. CAP. X. PAusanias scribit se Tritonem Romae uidisse, cuius capitis coma eiusmodi esset, qualis ranarum palustrium, pilos non alios ab alijs distinxisses. Reliquum corpus squammis tenuibus inhorresceret, branchiae sub aures subijcerentur, nasus ab humano dissimilitudinem non haberet.