Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 33
Unproofread scanNot analysed yet
GILLII ACCESSIO. TAnta huic beluae cum genere humano societas, Itamque prope accedit ad hominis ingenium, ut Ci cero non uereatur affirmare, non paruam nationem hominum sensu ac ingenio esse multo inferiorem. Vbi semel ad hominem ad suescit, ab eo omnia patitur, ex eoque morum similitudinem in se transfert, neque aliter quam perparuuli catelli ex hominis manu gaudet cibum lumere, atque ad se accedentem promuscide complecti tur, eumque caput intra fauces immittere facile tandiu patitur, quoad homini libitum fuerit. Noctu autem suam seruiendi conditionem deplorare dicitur, non contento barritu, quo saepe aliâs utitur, sed luctuosa uocis suppressione miserabiliter murmurat. Quòd si quis ita occulte gementi &lamentanti interuenit, uerecundia quadam motus, querelis suis moderatur, &gemitus facere desistit. De uenatione elephantorum. CAP. VI.