Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 34
Unproofread scanNot analysed yet
IBER Vi uenandi elephantos scientiam tenent, nobis testantur, hos insectatione uenatorum pressos, cum robore immenso, tum impetu effrenato atque praecipiti, &quem sustinere possit nemo, sic quidem per maximas arbores, tanquam per segetes excurrere, tasque tanquam spicarum calamos, ubi cursum ramorum proceritate retardari uident, perfringere: ubi uero ipsi ex arboribus eminent, &proceriores existunt, tum omni neruorum contentione currere, tum uiam insequentibus praecidere: nec mirum, locorum enim consuetudinem tenent. Cum autem se ex insectatorum suorum conspectu eripuerint, eosque maximis processibus itineris longe &retro positos senserint, tum ex fuga recipiunt animum simul, &tanquam periculo libertati, insistunt: ibique, dum metus solicitudine expulsa, ex immenso labore requiescunt: his interea ad cibi cogitationem memoria excitatur, iuncos &he leras per arbores erraticis implicationibus serpentes depascuntur, atque palmarum tenera cacumina, &aliarum plantarum adolescentiores truncos. Quòd si rursus insectatores ad eos propius adsint, hi etiam iterum sese in fugam impellunt: Cumque ab his multam uiam absunt, iese ex fuga colligentes, requietem curarum ex itineris labore habent. Insequentes autem praecipitante sole debilitati, syluam incendunt, &uiam ipsis obtruunt: quod ipsum sentierites elephanti, se sustinent à progrediendo. Ignem non minus quàm leones extimescunt. b GIL De uenatione elephantorum. CAP. VII. Lephantorum alij palustres, alij montani, alij cam Epestres. Paludibus capti, dementes, Icuesque sunt: