Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 337
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac perniciosum pharmacum manans, noctu igneum splendorem, &scintillas quasdam iaculatur. Sub caniculae exortum huius pharma ci malitia magis magisque ingrauescit: ad eius floris speciem flammeam marinae caniculae incurrentes, partim huius pharmaco epoto, partim in branchias influen ti moriuntur, ac quàm mox in summa aqua fluitant: qui bene periti sunt, in hoc inuestigando pharmaco ex ijs cataceis aliud ex reliquis membris, aliud ex ore iscis colligunt, quod quidem ipsum cynosphastum appellant. De Scolopendra &urtica. CAP. XIII. Colopendra marina, terrestri perquam similis est, Oquam primum ut homo contigerit, statim pruritu mordetur, &simili atque is qui ab urtica terrestri pun gitur, doloris sensu afficitur: pisces item Vrticae pruritum mouent, &uredinem concitant, sed non tam acrem quàm centipeda. Post aequinoctium Vrticarum genus esculentius est: Scolopendram terrestrem saliua disrumpi ferunt. De Scolopendra cetacea.