Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 337-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. CColopendrae uim &naturam quanto equidem Emaximo potui studio, cum multu ac diu perscrutatus essem: sic mihi persuasi, quoddam etiam maximum cetum marinum Scolopendram esse, quam de mari tempestatibus in littus expulsam, nemo est tam male sanus &audax, quin aspicere horreat: ij qui res maritimas percallent, eas inquiunt spectari eminentes è mari, &narium pilos magna excelsitate apparere, &eius caudam similiter atque locustae latam perspici, reliquumque corpus conferri posse cum triremi iustae magnitudinis: non enim intra aquam abditum, sed per summum mare innatans perspicuum esse, atque permultis pedibus utrinque ordine tanquàm ex scalmis appensis natare. GYLLII ACCESSIO. De Scolopendra. CAP. XV. CColopendrae marinae tactio piscatoribus infestisOsima est: postea enim quàm hamum haec contigerit, nullus piscis ad hamatam escam accedit, quod huius tetro odore proculpellatur. De Scari libidine. CAP. XVI. CCarus cum alijs herbis, tum alga uescitur: omnium Opiscium ad uenerem inflammatissimus est. Causa cur capiatur, est cupiditas inexplebilis in soeminam, ea non ignorantes rei piscatoriae peritissimi, hoc modo ei insidias ponunt, ut comprehensae soeminae sum mum os ad tenuem funiculum ex sparto confectum alligent, eamque uiuam per mare trahant, ubi eorum cubilia esse &in quem locum congregentur, norunt.