Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 39
Unproofread scanNot analysed yet
Elephantorum enim naturae proprium est, rocida loca &palustria amare, &amnes amplecti, ubi uersari maxime student. Vnde etsi fluuiatiles non sunt, tamen riparios dicere possumus. Cum igitur corum catulos, adhuc aetate infirmos, &teneros inde ce perunt, ciborum blanditijs &assentationibus eos ad parendum informant, ac instituunt, blandiloqueniaque mansuefaciunt: Hominum enim indigenarum linguam elephanti intelligunt. Breuiter perinde illos quasi infantes pueros alunt, partim cibaria eis largientes, partim disciplinas tradentes: quae res efficit, ipsi ut ad obediendi facilitatem transferantur, &exuta feritate, humanitatem induant. Quemadmodum arbores euertunt ęlephanti. CAP. 11. Vm ab Indis hominibus arborem elephanti raOdicitus extrahere coguntur, non prius ad eam extirpandam aggrediuntur, quàm quatefecerint, ac tremefecerint arborem: sic periclitantes, euerti ne possit, an omnino inuictam ab impetu sit se prestatura. De elephantorum sapientia. CAP. XII. Ielephanti sapienter factum praeterirem, me quis, Ocum sit auditu dignum, inscitiae condemnare merito possit. Cum is qui hordeum huic admetiendi procurationem habebat, hordei partem subtraxisset: illiusque in locum lapidibus suppositis, ipsi debitam tamen mensuram cumulate seruasset, ut dominum utriusque, si quando uidisset, falleret: Elephantus uidens eum qui sibi debitum fraudabat, polenta coquere: primum promuscide sabulum collegit, deinde in ollam infudit, sicque solerter iniurijs, iniurias sibi illatas ultus est. XIII.