Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 40
Unproofread scanNot analysed yet
GILLII ACCESSIO. CAP. CLutarchus narrat, ex permultis elephantis, qui E. Romae erudiebantur, unum ad discendum tardissimum, cum saepe uerberaretur, uisum fuisse ad lunam noctu, id ad quod docebatur, sccum reputare, &exercere. Idemque affert, Romae etiam elephantum ex pueris, qui promuscidem stilis pupugissent, unum sublimem corripuisse, ut statim eum in sublime, quantum maxime poslet, iacularetur. At enim sublato eorum qui aderant clamore, sensim &moderate rursus humi deposuisse, existimantem tanto metu iniecto, satis illum poenarum pependisse. De Libycorum expeditione contra elephantos. CAP. XIIII. Ibyci homines bellum sinitimis de finibus propaIgandis, non modo inferunt, sed cum elephantis etiam de horum dentibus assequendis, suscipiunt. Hanc enim causam cur petantur elephanti, praenoscentes, ex sese qui dente inutili sunt, ante caeteros reliquos, in prima acie constituunt, ad primum hostium impetum sine magna iactura excipiendum: reliqui qui in subsidijs manent, dentium robore integri, auxilium fessis ferunt: cum dentium altero, quem acutum ad propulsandas iniurias seruant, tanquam armis utuntur, tum uero altero radices effodiurit, tum arbores extirpant. De reuerentia elephantorum aduersus senes CAP. XV. clephantos. X omnibus legibus humanissimam iudico, qua LLycurgus praecipit, natu grandibus minores, cum