Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 396
Unproofread scanNot analysed yet
Hic eos repellere conatur, illi uero nihil remittentes, uiuum lacerant: postea uero quàm pro se quisque aliquam eius partem uulnerauit, discedit. Delphinus uero libenter enatat cum conuiuas (ut ita dicam) minus inuitatos cum suo dolore excepit. Vbi Vituli marini pariant. CAP. LIIII. TItuli marini primum in arido foetus suos pariunt, deinde in lucem editos paulatim cum in humidiora loca subducunt, atque ad degustandum mare eos introducunt, tum in aridum natalem locum redu cunt, inde rursum in mare deducunt, &quàm mox cducunt. Saepeque numero cum id fecerunt, aptissimos ad natandum efficiunt, partim doctrina institutos, partim natura ad mores &sedes maternas aman das impulsos.