Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 396-2
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. De Vituli marini studio in suam prolem. LV. CAP. Orum quae procreauit Vitulum marinum maxima cura attingit. Non in mari, sed in arido parit. Totos duodecim dies in sicco commoratur: decimotertio die catulos tanquam ulnis complexa, in mare demergitur. Neque enim modo homines suam procreationem charam omnique luce dulciorem habent, sed &uolucres, &crudelissimae ferae foetuum suorum charitate tenentur. Neque pro ijs quirquam supplicij sustinere, atque uitam ipsam amittere recusant.