Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 404
Unproofread scanNot analysed yet
sunt: quae autem ex mari ueniunt, in Gangem forcipes maximas &tangentibus asperos habent: quae uero ex mari rubro in Indum excidunt, leues audio habere spinas, &forcipibus carere. De aculeo Pastinacae. CAP. X omnibus bestijs infestissimo ac periculosissiImo aculeo Pastinaca praedita est: cuius rei testimo nio est, si eum quis in arborem uirentem &florentem infixerit, non longo interuallo emarcescere differt, sed potius euestigio exsiccatur: idipsum facit in animalibus, nam si quod contigerit, necat. Ab omni medi cina inuictus existit aculeus, etenim primum ut pupugit, statim interficit: quę quidem ipsius arma uel rei ma ritimae peeritissimi perhorrent: neque enim alius quisquam, neque uulneratrix ipsa medicinam facere potest. De eiusdem natatione, siue uolatu. CAP. VI. DAstinaca marina cum natandi est cupiditate affeIcta, natare potest: cum rursus uolandi studio tenetur, sursum uersus sublimis uolat. Aculeum, cuius antè mentionem feci, mortiferum habet, ut uel celeriter non modò homines, sed etiam animalia alia perdere queat.