Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 405
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem ipsum ut non admirabilitatem facit, certe id stupendam admirationem habet, quòd si ad maximam arborem, &uegetam, &summe uirentem, aculeum admoueas, &defigas, non multo pòst amittit folia, quae postquam defluxerunt, totus truncus similis est arboribus, solis ardoribus exsiccatis, aestate cum est maxima siccitas. De piscibus uenenatis. CAP. VII. Obio, Draco, pisces marini pungendo uenenum emittunt, minime tamen mortiferum: Pastinaca saepe aculeo mortem infert. Leonides Bysantius hominem piscium naturam &discrimina ignorantem, è reti ait pastinacam arripuisse, putabat infelix ille Rhombum esse, simulque ut ille rapuisset, in sinum suum abdidisse, clamque se subduxisse, tanquam quiddam lautum &pretiosum nactus fuisset: ubi Pastinaca ex compressione dolere coepisset, aculeo eum, qui se diripuisset, confixisse, atque infclicis furis uiscera perdidisse, furem autem prope Pastinacam proiectum iacuisse, quod maximo argumento fuit illum naturae imprudentem fuisse piscis, quem contigisset. In mari rubro Gobij duorum &saepe trium cubitorum nascuntur. Quemadmodum Pastinaca saltatione &Musica capitur. CAP. VIII. CVm Pastinacam subnatantem piscator intuitus Cfuerit, ridiculum quiddam in piscatoria saltat: &ad tibiam, quam tanquam illecebram fert, canere incipit: haec ex ea re magnam laetitiam, uoluptatemque cepit. Etenim, sicut ferunt, aures habet, tum musicae, tum saltationis oculos intelligentes, atque hac permulsione illecta sensim ad summam aquam effertur. Interea cum is qui cantu &saltatione illecebras egregie machinatur, alter quispiam piscatorio captu imprudentem subducit.