Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 406
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. De eadem. CAP. IX. Eque uulnere, quod Pastinaca infligit, quicquam pestilentius, neque bellica tela quae fabri machinantur infestiora existunt: neque iacula, quae ueneno Persae imbuunt, tantopere pernitiosa sunt, quàm uiuentis Pastinacae aculeus. Iam quod dicam, quis audire non horreat? Extincta Pastinaca, non tamen aculeus extinguitur: imo uero inuictum seruans robur, non modo animatis nocct, sed &inanimatis, perniciem affert, &saxa corrumpit. Quòd autem Aclianus eam posse uolare ait, falsum existimo. Quemadmodum suorum conuictorum AstaCAP. cus memor est. bb; 5i SI quem Astacum comprehendisti, eum longissime Dexportes, relicto ibi signo, unde ipsum caepisti, eodem eum ipsum unde comprehensus fuerit, arrepsisse reperies: si inquam modò ita ex mari exportaueris, ut deinde sic prope deposueris, ut in mare adrepere queat. GXLLII ACCESSIO. De Squatina. CAP. XI. T si summa cura eorum quae procrea uerit, SquaEtinam attingit, non tamen similiter atque Canicula in uentrem ea recondit, sed in hiatum sub pinnas subiectum eos metuentes occultat. CAP. XII. De Locuslae &Polypi inimicitijs.