Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 412
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius circumplicatione suum corpus cum obductum esse sentiunt, tum huc &illuc tanquam surijs incitati feruntur, ple niorem uictum inquirentes, ut tumoris accessione &corporis mole inflati, inuolucrum suum rumpere possint, ex quo ubi elapsae sunt, atque se explicauerunt, in sabulo iacent, mortuorum similitudinem speciemque gerentes. De nascente porrò pelle, etiam nunc molli &tenera, maximo afficiuntur timore. Vt autem ex dissolutione &diuulsione se paulatim collegerunt, &quodammodo reuixerunt, primum sanè gustant sabulum. Tandiu timidi sunt, &uiribus suis diffidentes, quoad tegumento circumuestiantur: id simul ut coeptum fuerit conglutinari atque ad naturam testae traduci, tum continuò tegmini tanquam armaturae confidentes, adsunt animis, &omittunt timorem. De Chamis. AP. XXI. CHamae marinę &uariae &multiplices sunt, nam Caliae asperae, aliae leues: &hae quidem digitorum