Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 412-2
Unproofread scanNot analysed yet
compressu confringuntur, illae uero uel aegerrimę saxo conteruntur. Quaedam ipsarum nigerrimae sunt, nonnullae argentei coloris similitudinem gerere uidentur, ac quemadmodum earum est uarium &multiplex genus, sic multas &diuersas sedes habent. Quaedam enim in littoribus dispersae, iacent in arena, nonnullae sub algam subijciuntur, aliae in limo commorantur, aliae in saxis &stabulantur, &praefulciuntur. Aestiuo tempore cum fit messis, in Istrico mari gregatim natant. Euri &Austri idcirco fugientes sunt, quòd eos uentos ferre non possint.