Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 42
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam enim neque ex senectute infirmum, neque eum qui morbo teneatur, sui gregales deserunt: sed &fidissimi ei permanent, eiusque cum caeteris in rebus student incolumitati, tum uero etiamsi ipsi insectatione urgeantur, pro eo propugnant, &saucios, &fessos curant, ac integri, à uulne ribus hastas, &iacula è corpore sauciorum, tanquam chirurgi periti extrahunt, ut ne homines quidem scientius. Pullos suos, adhuc à partu recentes, nunquam deserunt: at sanè in illis à periculo tuendis constantissime permanent, priusque animam amittunt, quàm suos catulos deserant. Nobis pueris uetula, cui Laenilla nomen erat, non solum nobilis mulier, sed etiam nota apud omnes erat, deque ea fabulam ex senibus audiui tum peruagari, illam cum seruo, quem ardentissime adamaret, stupri consuctudinem habuisse, &suorum flagitiorum maculis liberos suos affecisse: hi enim ex ordine senatorio erant, &iam inde à patre, atque maioribus stirpem generis patritij trahebant. Itaque dolore ex maternis stupris tabescentes, eam cum lenissime submonuissent, ac maxime clam facinoris tur pitudinem ostendissent: haec porrò libidine flagrans, simul &ex ea tantum efferata, ut liberis proprijs amorem suum anteferret: filiorum nomina apud principem detulit, ab eis insidias sibi factas dicens.