Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 43
Unproofread scanNot analysed yet
Is autem suspitiosus &timidus, qui tum imperator erat, calumnijs aures facile patefacere solitus, eiusmodi scelus ab ingenuorum hominum cogitatione alienum facile credidit. Ita factum est, ut filij qui nefarium facinus nullum admisissert, indignissime necarentur: mater hanc ex delatione mercedem assequeretur, ut cum seruo licentius stuprum facere posset. Quid igitur aut Medaeam, aut Procnen Atticam hic commemorem necesse est, cum meioriae nostre exempla immanitatis proferre queamus. De amore elephantorum erga dominos CAP. XVII. suos. CVm Porus Indorum rex, in praelio, quod cum CAlexandro commiserat, multis telis confixus