Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 426
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si postea quàm exsectus &ex periculo seruatus suerit insectantibus iterum urgeatur, hic sesc alleuans, atque quamobrem insequi ulterius pergere non debeant, causam ostendens, ad reuertendum quod iam ea parte quam expetunt careat, uenatores inducit. Persaepe etiam nunc testiculis pręditus cum à uenatorum conspectu se longissimo cursu remouerit, cam partem desideratam ita astute comprimit, &occultat, ut insectatores fallat. CAP. XLVIII. De Verme Indico. YNdus fluuius bestiarum ferarum expers est, solum Iin eo nasci uermem aiunt, speciemque eorum qui ex ligno gignuntur, &aluntur, gerere, ad septem cubitorum longitudinem &eo amplius procedere, eius crassitudinem decem annos natus puer, manibus uix complecti queat. lis in superiori oris sede unus dens inest, in inferiori alter, ambo quadranguli cubitalem longitudinem habent: quod enim cunque siue animal, iue lapidem comprehenderit, facilime conterit. Incerdiu ima in sede fluminis uersatur, coeno gaudens: noctu ad terram procedit, &in quodcunque inciderit uel Equum, uel Bouem, itel Asinum, conficit, atque in suas sedes trahit, &in flumen abstrusus, membra omnia, excepto uentre, exedit: ac si de die fame premitur, &siue camelus siue bos in ripa bibit, uiolentissimo impetu summa labra mordicus comprehendit, ce &ro &robusto tractu in aquam abreptum edit.