Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 427
Unproofread scanNot analysed yet
Eius pellis duorum digitorum crassitudine est, eiusmodi aus tem machinatione capitur: Hamum robustum ad fer ream catenam alligatum deijciunt, &ne ferrum deuoret, agnum aut hoed um ad illecebram in hamum mplicant: deinde in fluuium demittunt. Triginta uiri hasta &ense accincti, &corneis sudibus bene robustis, si percutere sit necesse, ad sunt: deinde hamo captum trahunt, &abstractum, interficiunt: Triginta dies appensum tenent, atque ex eo in fictilia uasa crassum oleum stillat: singuli uermes quinque olei sextarios reddunt, quod quidem ipsum regi Indorum apportant. Huius ea est uis olei, ut sine ullo igne eius infusa hemin a quencunque lignorum aceruum comburat. Ac si uel hominem uelis uel aliud animal exurere, primum ut hoc infuderis, funditus statim deflagraucrit. Eodem ipso Persarum regem aiunt capere fostium urbeis: neque arietes, testudines, aliaque bellica tormenta ad eas capiendas opus esse: nam cum fictilia uasa unius heminae capacia eo impleta &obstructa in portas iaculatur, uasa quidem ad portas allisa rum puntur, at oleum delapsum ignem circunfundit, ut ręstingui non possit, &flamma insaturabilis comburit homines pugnantes. Haec Ctesias Cnidius.