Latin
DIVISIO PISCIVM. CAP. XLIX
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 428
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrinque dentati, Homo, Equus, Asinus, &sanè adipem habent. Dentes continuos possidet, Bos, Ouis. Dentes exertos habent, quae extra dentes eminentes ostendunt, Aper: nam Elephanti potius quàm dentes cor nua appellanda sunt. Insecta: ut Vespae, Apes: haec enim spiratione earere dicuntur. Ambigentia: Equus fluuiatilis, Natrix, Castor, Crocodilus. Latibulis teguntur, Lacertus, Salamandra, Testudo, Croceodilus, Serpens: haec etiam senectutem exuunt, praeter Crocodilum, &Testudinem. Bisulea: Equus, Asinus, Bos, Elephantus, Capra, Ouis, Sus. Multifida: ut, Homo, Canis. Planipeda: Cygnus, Anser. Cuteis alis praedita, Vespertilio. Vncinatis unguibus sunt, quibus incuruum est rostrum: ut Accipitres, Aquilae. De Piscibus Nill. CAP. L. ¶Aximis aestatis caloribus cum in Aegyptiorum Iagros Nilus redundat, &dilabitur, atque explicatus marini aequoris speciem similitudinemque gerit, tum Aegyptij ibi piscantur, ubi antea arationes essent, &na uibus ad fluuij accessionem accommodatis nauigant: Postea uero quàm Nilus redit ad se, atque ad pristinam modi rationem à natura sibi attributam, pisces à parentis fluuij decessu deserti, ad breuia limosa adhaerescunt, atque agricolis ad praedam relinquuntur.