Latin
DIVISIO PISCIVM. CAP. XLIX
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 429
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem huiu cemodi alluuio Aegyptijs pilcium messis dici potest. De Piscibus Hieropolitanis, CAP. LI. DBambicem, olim sic appellatam, nunc uero AHierapolim à Seleuco nuncupatam, pisces &sacri habentur, &confertis turmis natant. Duces item habent, &cibos quos eis uorandos obijciunt, exedunt, &conficiunt, maximeque ex omnibus piscibus amicitiam inter se seruant, perpetuaque pace deuinciuntur, siue quòd deus hunc animorum consensum eis afflat, siue etiam quia obiectis escis cum abunde expleantur, necesse non habent aliorum attingere escas. De Piscium coitu. De Lupo &Mullo. CAP. LII. On uno codemque tempore pisces habent libidinem procreandi: uerum alij uerno tempore se ad uenerem rumpunt, alij aestiuo ad coitum impellun tur, alij autumno amoris flamma conflagrant, complures hyeme uenereum complexum expetunt: plurimi, ut semel peperere, deinde toto anno à pariendo conquiescunt. Lupum unius anni spatio binos partus edere audio: Mullum ter singulis annis uentrem ferre, eius nomen significare aiunt. De Coitu animalium. CAP. LIII. JIgente uerno tempore, &efflorescente terra, libiVdinis ardore bestiae terrenae, aquatiles, &uolatiles flagrant.