Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
esset: elephantus quo uchebatur, etsi sanè multis etiam ipse sagittis uulneratus erat, defixa tamen in corpore Pori tela, leniter &caute promuscide extrahcre non prius destitit, quàm dominum intellexisset, ex redun danti sanguinis profusione, debilitari, &euanescere. Itaque leniter et sensim se inflexit, ut ne ex alto decidens, Pori corpus graui casu affligeretur magis. Cum autem Pyrrhus Epyrotaurum rex ad Argos occubuisset, in eo conflictu elephantus fuit, qui sessorem suum tantopere amaret, ut non prius, quanuis auriga iam cecidisset, currere omiserit, quàm suum nutritium ex hostibus &scruasset, &intra fines amicos reportasset. De clephanto mulieris amatore.