Latin
CAP. LXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 441
Unproofread scanNot analysed yet
Vspicijs quidam diuinant uolatus auium &seAdes considerantes. Et in hac sapientia clari habentur Tiresias, Polidamas, &plerique alij, qui uiscerum situs &naturas praeclarè tenent: alij farinis, &cribris, &caseis futura praemonstrant. Audio item Lyciae uicum nomine Syrrhum esse, inter Myram &Phellum, ubi sunt qui ad pisceis sessitando, sciant quid sibi uclit appellatorum piscium accessus, &recessus: quid item ostendunt, cum non parent: quid cum frequenteis ueniunt portendant facile intelligunt Atque eius diuinationis periti sciunt, quid cum lalit piscis, demonstrat, quid cum mortuus fluitat, quid ci bum sumens, quid etiam recusans praesignificet. De uarijs piscibus Taprobanae insulae. CAP. LXXI. TAprobanae Insulae mediterranei mare incogniTum habent: Maritimi uero Elephantorum uenationem, nisi auditione &fama, haudquaquam acceperunt: omne studium atque operam ad piscationem conferunt. Id mare magnum eam insulam ambiens, infinitos pisceis procreare ferunt, habentes capita Leonum, Pantherarum, &Arietum, aliorumque animalium: &quod magnam admirationem habet, Satyrorum speciem similitudinemque pisces nonnullos gerere, ac cete existere muliebri facie, eisque pro cri nibus spinas esse, quorum genera tam monstrosa, exacte explicari non queunt.