Latin
CAP. LXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 442
Unproofread scanNot analysed yet
Ac in eodem mari belun utraque sede uiuentes audio, &noctu segetes &herbas depasci: quodque palmarum fructu iam maturescenti gaudeant, idcirco eas arbores amplexu suo con cutere, &excussos uiolento impetu exedere, &confificere, easdemque, cum iam incipit dilucescere, in mare abdi. Tum etiam permultas Balenas Delphinis insidiantes ibidem esse aiunt. Tum duo Delphinorum genera illic nasci, alterum ferum &inexpiabili immanitate, piscatoribus infestum: alterum natura mansuetum, circum homines natare, &more canum blandiri, &se contrectari sustinere, atque obiectum cibum libenter sumere. Quemadmodum in Eridano &Tenaro pisces capiuntur. LXXII. CAP. Ei insignis Eridanus, &ignobilis Tenarus coiVtionem faciunt, ibi hoc piscandi genus accolae exercent, ut hyberno quidem tempore arationibus operamdent: deinde ineunte uere, nondum confluente frigoribus conglaciare desinente, qui antea agricolae essent, nunc piscatores facti, sinosum locum deligunt, quem peracutis securibus circuncidunt, &quidgg dam dam lacui simile efficiant: non tamen glaciem prope ripam secant, sed in suo statu consistere sinunt, atque locum à glacie nudatum circundant amplo uerniculo.