Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 456
Unproofread scanNot analysed yet
Ctesias eos ait Aquilino ore esse, &capite cuiusmodi pictores fingunt: oculis autem igneis, nidosque in montibus facere, utque aetatis processu grandes non capi, ita earum pulli comprehendi posse. Bactri autem Indis fiuitimi eos illic auri custodes esse, aurumque effodere aiunt, &simul eo ipso nidos construere: quod uero auri in terram deciderit, Indos homines auferre. Con tra Indi eos auri, quod ueri quidem simile uidetur, custodes esse negant: neque enim Gryphes auri egere: at contra ipsos cum ad colligendum aurum homi nes accesserunt, hos de pullis suis maiorem in modum timentes, pro eis pugnare, atque cum alijs etiam animalbus concertare, eaque funditus uincere. Contra autem Leones &Elephantos non stare: idcirco indigenae, quòd ab huiusmodi animalium robore timeant, non interdiu, sed ad collectionem auri noctu proficisci, quod se tum melius latere arbitrentur. Locus ubi Gryphes uersantur, ac ubi aurum effoditur, desertissimus est.