Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 457
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca aurum uenari studentes, mille, aut bis mille armati eò perueniunt, simulque saccos afferunt, silentem lunam obseruantes. Quod si Gryphes fallant, duplicem commoditatem assequuntur, quòd &eorum uita ab illorum atrocitate seruatur, &quòd etiam aurum Indi domum auertunt. Sin in furto deprehendantur, perierunt. Cum semel eò profecti sunt, lomum non nisi triennij, aut quadriennij interuallo reuertuntur. Ansteas Proconesius in suis uersibus di cit eiusmodi aues cum Arismaspis de auro pugnare. De Vulturibus. CAP. XII. N hominum cadauera Vultures infestissimi ferunItur, in quae incurrentes tanquam hostilia inuadunt, ac hominem uicinum ad moriendum quando supremum uitae diem agat, diligenter obseruant. Ex peditos in bellum exercitus praesentione quadam consequuntur, plane scientes &quòd ad bellum proficiscuntur, &quòd omnis pugna strages edere solet. Vulturem non nasci marem aiunt, sed foeminas omnes generari: quam rem non ignorantes hae bestiae, pullorumque solitudinem ac inopiam timentes, ad gignendos pul los talia machinantur. Aduersae Austro uolant, uel si Auster non spirat, ad Eurum uentum oris hiatu se pandunt: spiritus uenti influens, ipsas implet. Dicunt Vultures non nidificare: Vultures uero, qui sunt medij inter Vulturum genus, &Aquilarum, esse tum mares, tum nigros colore, quorum quidem nidos reperiri audio, attamen oua eos excludere non existimo, sed pullos potius parere, eosque statim à partu uolatiles esse intellexi. Vulturibus unguentum perniciem infert.