Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 460
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam enim auium corda ueluti religione quadam constrictos edere. Hominem mortuum si inhumatum perspexerint, iniecta gleba humare dicuntur: etsi illos hoc ipsum Solon, sicut Athenienseis, non facere instituerit. Quòd si corpus attigerit, ieiunus manet, neque si unus tantum aquam in sulcum deriuet, aquam gustat: quòd sanè existimet illi unico homini incommodare, sua nimirum potione aquam ex illius usu auferens. Sin plures homines irrigant, uidens affluentis aquae copiam, uelut ab eis inuitatus, libenter hibit. De Accipitribus tinnunculis. CAP. X. Ccipitrum genus quod nominatur Cenchris, Anulla eget potione. Ardenti in foeminas amore