Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 459
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. De Accipitre. XIIII. CAP. JArium &multiplex genus accipitrum: ThynVnunculus, Buteo, Aquila Vulturi similis, quae Cymindis appellatur. Perdicotheros Apollinis mini ster esse dicitur: Ossifragam, &Harpam Minervae attribuunt: Columbarium Mercurio dicunt sacrum esse: Iunoni Tanysipteron: Buteonem Dianae Matri deorum Morphnon: item alios alijs Dijs consecratos esse. Accipitres non minus quàm Aquilae ad aucupandum habiles, neque magnitudine Aquilis inferiores, de auibus longe hominum studiosissimi habentur. Eos in Thracia auditione accepi ad hanc rationem cum hominibus per paludes societatem au cupandi coire: homines explicatis retibus quiescere, accipitres autem superuolantes exterrere aueis, ac intra retia compellere. Thraces si quas caeperint aues, cum accipitribus partiri, eosque tum ad aucupij societatem fidos habere: Sin cum his earum partem quas caeperint auium, non communicauerint, dissociari atque distrahi. Iustae magnitudinis accipitres &integrae aetatis cum Vulpibus pugnaciter certare, &saepenumero contra Aquilas &Vultures pugnare: à cordibus tanquam sacro quodam initiatis se sustinere.