Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 487
Unproofread scanNot analysed yet
QVINTVS DEVI ET NATVRA ANIMALIVM. De Syroperdice Phrygio. CAP. I. YROPERDIX in Antiochia Pisidiae lapides exest, &conficit: Perdite minor est, niger item est, excepto rostro, quod ruffum spectatur: non man suescit, sed semper perseuerat ferus esse: eius carnes &densiores sunt quàm caeterorum, &suauiorem cibi usum praestant. GYLLII ACCESSIO. CAP. II. De Coturnice. A Lexander Myndius, secundo libro de animaliAbus, Coturnicem inquit foeminam graeiliore collo quàm marem esse, neque nigras parteis sub mentum subiectas possidere, ingluuiem non magnam spectari, cor &magnum &tricuspidatum habere. De eorum procreatione Phanodemus secundo Atthidos scribit insulam Delum ab Achaeis idcirco Ortygiam nuncupatam, quòd eiusmodi uolucres gregatim ex mari proficiscuntur in hanc insulam portuosam. Eudoxus Cnidius, primo libro de circuitu terrę, Phoenices dicit Herculi Coturnices propterea sacrificare solitos fuisse, quòd Hercules ex Asteria &loue natus X V.