Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 488
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER natus, in Libyam profectus, à Typhone interfectus reuixit, cum olfecisset Coturnicem quem lolaus attulisset: nam eo animali cum uiuebat delectabatur. Cotur nicum matricem Alexander Myndius ait esse magnitudine Turturis, cruribus longis, tum eandem timidam esse. Clearchus Soleus, in eo opere quod inscripsit de dictis mathematicis in Rep. Platonis, Coturnices dicit si coitus tempore speculum ipsis aduersum, &ante hoc ipsum tenticularum insidias posuerint, accurrentes ad Coturnicem in speculo apparentem, in laqueos inseruntur. De Ciconijs. CAP. III. lconiae ouis suis perniciem molientes, VespertiCliones sapientissime uindicant. Cuni liae itaque solo suo contactu oua ipsa sterilia efficiant, hoc remedio utuntur Ciconiae: Platani folia in nidos suos inferunt, ad quae accedentes Vespertiliones, torpore com prehensae, perniciem afferre non queunt. Hirundinibus hoc idem natura largita est, nam cum blattae earum ouis pernitiosae sint, matres apij folia ante pullos proijciunt, ob idque ab illis ad pullos accessus fieri nequit. In Polypos si quis rutam inijciat, immobiles manere in sermonem hominum uenit. Serpertem si arundine contingas, à prima plaga non se commouet, torporeque constricta quiescit: sin iterum ac tertio pla gam inflixeris, colligit ac confirmat sese. Murena quę plagam unam accepit, torpescens perstat: sin plures inferas, funditus ira incenditur. Piscatores dicunt Polypum in terram progredi ad oliuae germen in littore positum. De Ciconijs, &Herodijs, &Pelecanis. ¶Agna cura Ciconiae exacta ętate parentes alute, Metsi humanis hoc facere legibus nullis iubentur, sed sola bonitate naturae ad id impellantur: ijdem parentes amanter suos scetus curare dicuntur.