Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 489
Unproofread scanNot analysed yet
Cuius rei hoc testimonium est, quòd pullos qui per aetatem è nido nondumeuolare queunt, cum aliunde ad eos alendos cibum comparare nequeunt, esculent a quae prius ederant, etiomunt, atque in educandos foetus conuertunt, &ad uolandum pullis imperitis duces unt. Herodios &Pelecanos similiter facere audio, pariterque Ciconias cum Gruibus iniurias frigoris fugientes, mutatione cocli solum uertere, ac rursus hyberno tempore exacto, ad patriam sedem remigrantes, cum illas, tum has, sicut homines domum, probe nidos suos recognoscere. Alex ander Myndius Ciconias scribit exacta aetate decursaque circum Oceanitidas insulas uolantes, hoc pręmium pro pietate, quam gesserint aduersus parentes, assequi, ut ex auibus con uertantur in homines: quod existimo confictum, ob pietatem, &sanctitatem hominum illarum insularum. De Ciconia quae beneficij accepti Tarentinae mulieri gratiam retulit. CAP. V. Ratiam accepti beneficij memoriam ipsae etiam Ubestiae retinent. Tarentina mulier, nomine Heracleis XV.