Latin
CAP. XXXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 508
Unproofread scanNot analysed yet
mutua consensione adeo ad stabile &certum connubium per summam castimoniam adhaerescunt, ut neuter alienum cubile attingat: si autem impudico amore capti ad alienam Venerem libidinis oculos adiecerint, eos reliqui circunsedentes marem quidem mares discerpunt, foeminas uero foeminae disperdunt. Huiusce etiam modi ex castitatis ad Turtures pertinet, sanctaque &syncera permanet, tum etiam ad columbas albas manat, praeterquam quòd non utranque occidunt: nam marem duntaxat perimunt, foeminam uero illius misericordia permoti impunitam atque inultam in uiduitate reliquam aetatem ducere permittunt. De amore Cornicis, &eius repugnantia cum CAP. XXXVI. Noctua. Manter mutuam inter se fidem seruant Cornices, Acum semel societatem inter se coierunt, quàm non