Latin
CAP. XXXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 509
Unproofread scanNot analysed yet
temere ac licenter inter se instituunt: quòd si alterutra moriatur, alteram quae ei superest usque ad extremum uitae diem uiduam permanere, harum rerum absolute periti dicunt. In nuptijs olim ueteres, audio, post hymenęum Cornicem inuocare solitos fuisse, hocque concordiae signum dare ijs, qui liberûm quaerendorum gratia con uenissent. Qui uero sedes auium &uolatus obseruare solent, eas inauspicatas aues, captantibus auguria portendere res tristeis dicunt. Quibus Noctuae infestissimae, noctu illarum ouis insidias moliuntur: Cor nices contrà interdiu eodem modo Noctuarum ouis insidias faciunt, non ignorantes earum oculos ad uidendum de die hebetes esse. De sepulchro Cornicis apud Aegyptios.