Latin
CAP. XLIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 513
Unproofread scanNot analysed yet
Alexander Myndius duo Passerum genera esse dicit, alterum mansuetum, alterum ferum: eorum foeminas cum caeteris in rebus infirmiores, tum ore esse neque ualde albo neque ualde nigro. De Plateis. CAP. XLVI. Elecanes, quae alio nomine Plateae, siue Plataleae appellantur, fluuiatilibus Conchis se complent, easque cum stomachi calore concoxerint, euomunt, atque testis iam alui calore diductis, eligunt ex his quae sunt esculenta. Lari aues, ut Eudemus scribit, sublimeis cochleas surripiunt, ac ex alto deijcientes, magna ui ad saxa allidunt, itaque esculenta testis seiunctis eligunt. GYLLII ACCESSIO. De Pelicane, siue Platea. CAP. XLVII. CVm ut aliae aues in locis à terra altis Pelecanes Onidum construere possit, ea tamen quadam imprudentia in scrobe, quem in terra facit, oua ex sese parit, quod ipsum non ignorantes aucupes, bubulo stercore locum circumlinunt, ignemque succendunt, ea uero fumum aspiciens, aggreditur ignem alis restinguere: ueruntamen ei tantum abest ad extinguendum astutia, ut magis magisque sua tanquam uentilatione incendat, idcircoque alis exustis capiatur. Iam Aegyptiorum sacerdotes ideo eius carnibus, quòd filiorum causa in uitae periculum se proijciat, uesci nephas ducunt.