Latin
CAP. XLIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 514
Unproofread scanNot analysed yet
Cicero dicit se scriptum legisse, esse auem quandam, quae Platalea nominaretur, eam sibi cibum quaerere aduolantem ad eas aues, quae se in mari mergerent: quae cum immersissent, piscemque cae pissent, usque eò premere eorum capita mordicus, dum taptum illae amitterent, id quod ipsa inuaderet. Eademque haec auis scribitur Conchis se solere complere, easque quum stomachi calore concoxerit euomere, atque ita eligere ex ijs quae sunt esculenta. De Venatrice aue,