Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 531
Unproofread scanNot analysed yet
tione accepi eam supinam uolare, &sub collum extensis cruribus subleuare, tum catelli uocem mittere, neque in sublime, sed circum terram idcirco uolare, quòd in altum non queat sese attollere. De Catreo aue. CAP. CAtreum auem, ita nuncupatam, cum eximia forOmae pulchritudine Clitarchus ait, tum Pauonis magnitudine esse, tum pennarum eius extremitates smaragdi similitudinem gerere: ac si alios intuetur: tius oculi nescias quo colore sint: sin te aspiciat, purpureos dices. Quod in aliorum oculis album, in illius pallidum est: acri atque acuto uidendi sensu praedita est: Capitis plumae partim candidulis ocellis, partim guttis quibusdam alijs in alias implicatis distinctae sunt: Eius pedes Sandaricini, &uox canora, &sicut Lusciniae sic eadem acuta &concisa est. Eam in delicijs maxime omnium auium Indi habent, ut aspe ctu illius expleri non possunt. Ex oculis facula splen det, lucidissimae ut flammae similis sit: tantoque opere gregatim uolant, ut nubes esse uideantur. Cantandi suauitas &oris expressio tanta est, ut comparationem nullam habeat, ut crassum sit, Sirenes quasdam alaras eas dicere. CAP. XI. Deaue Caspia, uel potius Indica. Vis Caspia, uel potius Indica (nam in India etiam Anascitur) Anseris magnitudine, &lato quidem, sed tenui capite, cruribus paruis est: uario colore distinguitur, nam eius dorsum purpureum est, uenter maxime coccineus, caput &cutis exalbescunt, uocem caprinam mittit. De aue quam Indi Celam uocant. CAP. XII. Vem in India nasci accepi, magnitudine triplo Amaiorem Otide, ore permagno, &longis cruribus, absonum quiddam sonare, eiusque summas alas pallidas, caeteras uero pennas cinericias esse. De aue quam Indi uocant Cercionem, eam Latini CAP. XIII. Motacillam appellare possent. N India auis ad Sturni magnitudinem accedens, Tuarijs coloribus picta, nascitur, quae &humanam uocem effingit, &Psittacis uocalior, &maiore est docilitate &ingenio, non tamen humanum uictum aequo animo sustinet, sed libertatis desiderio fame potius quàm seruitutem cibis refertam amplectitur. Vrbes quas Alexander in India excitauit, ideo Cercionem appellant, quòd similiter caudam atque Cinclus mouet. De Indicis auibus Sandaricino colore. XIIII. CAP.