Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 533
Unproofread scanNot analysed yet
OAruularum quarundam auium Indicarum natio in ex celsis rupibus nidificat, quarum magnitudo accedit ad ouum Perdicum, Sardaricino colore est: Indi sua lingua Dicaerum solent nominare: Graeci, sicut audio, Dicaeum: eius stercus si quis milij magnitudine sumpserit in potionem dissolutum, ad uesperam morietur: mors suaui somno similis est, &nullum omnino sensum doloris habet. Quamobrem summopere Indi id assequi student, ipsum enim malorum obliuionem existimant inducere. Quod quidem ex Iudia muneri missum rex Persarum omnibus rebus antefert, &afferuat, insanabilium malorum remedium, si sumere sit necesse: neque apud Persas quisquam alius quàm rex id habet. CAP. XV. De Meleagridibus. IIstrus in Olero ait, Meleagridas à nullis auibus Iquae unguibus sint uncinatis, uiolari. Clytus Milelius, Aristotelis discipulus, primo libro scribit, Melcagrides ad templum aereum locum palustrem