Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 542
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVII. Egem suum Apes lenitudine imperij dulcem, &Rmansuetudine morum suauem, nulloque spiculo armatum, cum is defugiendo ipsas reliquit, accersunt, &fugitiuum à regno insequuntur: ipsum autem sagacissime odorantur, ac nimirum ex eius odore deprehensum, sua sponte moderationis ainantes, de fuga in regnum reducunt. Athenienses de ciuitate Pisistratum expulerunt, atque principatu exuerunt. Dio nysium Syracusani regno eiecerunt: Alij alios tyrannos iniquos, ®nandi artem, quae humanitas &subditorum moderatio est, factitare nescientes, ex tyrannide deiecerunt, &omnibus fortunis funditus euerterunt. CAP. XXVIII. De earum rege. Pum Regi curae est, modum alijs statuere, ordinen Aafferre: alias enim aquari iubet, alias intus mella fingere, extruere, expolire, suggerere: alias uero ad pa stiones proficisci, mutationem operarum &uicissitudinem munerum faciunt: prouecta aetate probe ad id delectae sunt, ut domo se teneant: Rex ipse satis ha bet illa curare quae ante dixi, leges nimirum, perinde ut summi principes, diccre: quos philosophi uel poiticos, uel ad moderanda regna aptos esse scribunt. Caeterum munerum operosorum immunitatem habens, ab laborando quiescit.