Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 543
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si migratio potius ad usum sit, quàm mansio, tum Rex pergit emigrare, ac si ab aetate firmus sit, antecedit examen, dux ad proficiscendum, reliquae eius ductu sequuntur. Sin aetate affectus sit, caeteris Apibus uehitur. Signo dato somnum capiunt, cum tempus est ad quietem proficisci, una quaepiam à rege iubetur sonini significationem dare, quae simul ut ad dormiendum signum sustulit, statim eae somnum accipere pergunt. Quoad Rex uiuit, tandiu examen pace fruitur, omnique ordinum perturbatione caret: Fuci suis cellis libenter se continent, seniores suum locum habent, natu minores item suum. Et Rex separatim à reliquis habitat, soboles Apum post manet. Excrementa in locum separatum congeruntur. Rege extincto, omnia perturbantur, &funditus peruertuntur. Fuci in Apum cellis pariunt atque miscent, omnia denique regis defectione ac inopia pereunt. Tum etiam pure &mundè uiuunt, nullius animalis carnes edunt: neque tamen ad hanc cautionem Pythagore symbolum ijs opus est: satis habent floribus uesci, quòd maxima temperantia sint: libidinem &delicias odio persequuntur, cuius rei testimonio est, quòd unguento delibutum insectantur, &tanquam hostem qui nefarium quippiam admiserit, exagitant: à complexu uenereo recentem cognoscunt, atque illum sicut hostem insequuntur: fortibus nihil concedunt, neque ab anima lium ullo refugiunt. Cum ijs qui sibi molesti non interueniunt, quique nec malitiose, nec dolose alueos adeunt, pacem seruant, foedereque deuinciuntur.