Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 558
Unproofread scanNot analysed yet
Ceruus item non inscius dextrum suum cornu usui magno hominibus esse, hoc ipsum inuidia flagrans ne tanto bono homines fruantur, in terram occultat. Equa pariter non gnorat se unà cum pullo amoris ueneficia parere. dcirco simulatque editus pullus est, id agit, ut caruncu Iam in pulli fronte innatam magnitudine caricae, colore nigro, nuncupatam hippomanes, uoret. Hi autem qui per praestigias &captiones mulieribus illudere solent, uim aiunt quandam alliciendi ad libidinem, atque amatoriam flammam excitandi habere: camque ob rem Equa furens inuidia, non homini has praestigias permittit assequi. Vitulus marinus suum coagulum mortalibus inuidens, ne eo comitiales morbi sanari possint, deuorat. Quemadmodum bestiae quaedam sine morsu morCAP. LVII. tem inserunt. Egasthenem audio dicentem, in mari Indico quendam pisciculum nasci, eumque quoad uiuit, in profundo quidem natantem non apparere, mortuum uero ad summam aquam existere, &fluitare: qui eum contigerit, animi defectionibus primum tentari, deinde obire mortem. In libro de Theriaca Apollodorus ait, eum qui Chersydrum conculcauerit, etiam si morsus non fuerit, mortem cum uita commutare: quod eius tactus quiddam omnino tabificum habere dicatur: tum ei qui curare &quoquo modo remedium afferre morienti tentauerit, ex sola eius, qui conculcauit, tactione pustulas ipsi exoriri. Aristoxenus quodam loco dicit, uirum qui Serpentem quandam interfecisset, nullo morsu ab ea affectum, ex solo tactu uitam amisisse: illiusque uestem, quam eo tempore cum Serpentem interimebat, gestaret, non ita multo pòst putruisse. Nicander Amphisbenae pellem inquit, ba cillo circuniectam omnes serpentes pellere. Quaedam bestiae postquam attigerunt uenenatum quippiam, acerbiores sunt ad plagas. LVIII. CAP. On eam uim ad plagas &morsus semper habent Nanimalia, sed saepe propter causas quasdam mor