Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 559
Unproofread scanNot analysed yet
sus acerbitas intenditur. nam gustata Serpente Vespa, longe morsu infestior est. Musca item, cum eiusdi quippiam attigerit, acriores morsus habet, &dolorem maiorem facit. Aspidis morsus si Ranam comederit, insana bilis omnino fit, Canis si incolumis momorderit, uulnus quidem infert &dolorem, non tamen pestiferum inurit: sin rabiosus plagam inflixerit, perniciem molitur. Primo enim aquę metum inijcit. deinde ingrauescente rabic in dolorem exardescit, &latrat, denique moritur. Cum autem uestem quam rabidus Canis lacerasset sarcinatrix mordicus, ut eam sarciret, tenuisset, in rabiem acta perit. Ieiuni hominis morsus acerbior est, atque ad sanandum difficilior. Scythae dicuntur ad toxicum, quo sagittas obliniunt, humanum sanguinem admiscere. Quemadmodum apud Indos lac dulcescit. LIX. CAP. ¶N India, &maxime in Prasiorum regione, liquido Imelle pluit: quod in herbas, ac palustrium arundinum comas decidens, mirificas pastiones ouillo &bu bulo pecori praestat: quod quidem ipsum à pastoribus eò, ubi dulcis plus roris de coelo delapsum est igitur: &sic illis pastionibus tanquam epulis iucunde accipitur, pastoresque uicissim prolixo epulo compensat: nam ex pecore suauissimum lac ex primit, neque sicut Graeci faciunt, mel miscere &temperare habent necesse.