Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 566
Unproofread scanNot analysed yet
re: Herinaccus, potamogitone. Iam Circus, Larus, Turtur, Merula, &Vulturum natio, &Scopes, malipunici grano pereunt. Amcrinae flore Atricapilla: Coruus, erucae semine: unguento Scarabeus occiditur: serae Caprae adeps, Vpupam interficit: ac si Cornix inciderit in comesae à Lupo reliquias carnis, moritur: Alaudam, synapis semen, &Gruem hausta uitis lachryma conficit. CAP. LXX. Quae bestiae belli causa fuerint. Raecis &Troianis belli causam Helena dedit. Da Orij uxor, quòd ancillas Atticas, &lonicas habere desideraret, Persis ad bellum Graecis inferendum argumentum dedit, &Tabella causam attulit Graecis longissimi belli gerendi cum Megarensibus. Magnesios atque Ephesios Locusta ad bellum excitauit, atque inflammauit. Columba Carnos &Illyricos in bellum commisit. Thebani in Aegypto de Cane contra Romanos pugnasse dicuntur. De Libycis bestijs scientibus numerare. CAP. LXXI.