Latin
CAP. XLVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 567
Unproofread scanNot analysed yet
Ationis expertia animalia numerorum rationem teRuere Eudemus affirmat: quod quidem ipsum Li bycorum animalium testimonio, quorum nomen non explicauit, comprobat. Quae autem dicit haec sunt, quòd coeperint in undecim partes diuidere, &decem quidem edere, undecimam autem relinquere: cur eam tanquam decumam relinquant, consideratione dignum est, suo ingenio unum &duo &deinceps reliquos numeros scire. Mirum igitur uideri debet bru ta animalia sua sponte nullo docente numerandi scientiam percipere, hominem autem rationis participem, nisi uehementi cura, assiduo studio, ac nonnunquam ne multa quidem uerberatione numerorum uim, cognitionemque comprehendere posse.